
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60




1570 VIII 16 Vertrag von Speyer
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 9 von 13 ![]() |
|
coeptam a Sacra Cæsarea Regiaque Maiestate conjugÿ tractationem, speciali
ad id allato mandato, ratificet ac ad debitum finem et exitum statim per-
ducat, atque ita nulla amplius interposita mora voti fiat compos Sere-
nissimus Princeps.
Si vero Serenissimum Principem ante matrimonium finitum è vivis ex-
cedere, quod Deus optimus maximus avertat, contingeret, testamentum,
quod a morte Suæ Serenissimæ Dominationis inventum fuerit, quatenus
illud hisce pactis et conventis non adversetur, Sacra Cæsarea Regiaque Ma-
iestas eiusdemque posteri ac hæredes firmiter observabunt, et observare facient.
Item ex utraque parte tam Sacræ Cæsareæ Regiæque Maiestatis, quam Serenissimi
Principis diligenter prospicietur, quod nulla partium litibus infestare pote-
rit aliam ob impedimenta, violentias, injurias, damna, <quæ> ob fidelitatem
Principibus suis præstitam a tempore ingressus Spectabilis Magnifici olim
Petri Petrowit comitis in Regnum utrinque contigerunt.
Item Sacra Cæsarea Regiaque Maiestas assecurabit proprÿs literis Do-
minos primores, summates, in genere autem Nobiles ac alios Status et
Ordines Transÿlvaniæ et partium Regni Hungariæ, quas Serenissimus
Princeps possidet, suo hæredumque Suorum Serenissimorum nomi-
ne, quod ob fidelia Servitia Serenissimo Principi moderno præsti-
ta, ipsos non infestabit, neque impediet, neque injurias sibi aut suis
forte illatas ullo unquam tempore ulciscetur, neque in bonis Juribusque possession-
narÿs, aut in personis ob id ipsum quoquo modo interturbabit,
eas porro literas dabit tum, cum literæ assecuratoriæ a Serenissimo
Principe allatæ fuerint.
Seite 9 von 13 ![]() |